Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/345

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
298
IOANNIS ZONARAE

Hystaspe. tu vero, Hystaspe, adito amicos meos, eisque dicito, mihi ad rem quandam conficiendam auro esse opus, ut quisque quam plurimum possit comparet, idque litteris inscribat atque obsignet, et epistolas Croesi ministro tradat.” eadem quae mandarat, litteris inscripta omnia et obsignata Hystaspae tradidit, eumque ab omnibus ut amicum suum tractari iussit. cum circumissent, et Croesi minister epistolas attulisset, Hystaspes dixit “rex Cyre, me quoque nunc utere ut divite: nam propter commendationem tuam et ipse plurimis affectus sum muneribus.” tum Cyrus “et hic” inquit, “Croese, unus est ex thesauris nostris. tu vero caeteros contemplatus supputa quanta mihi pecunia sit, si fuerit opus.” is vero longe maiorem summam repperisse fertur quam in thesauris eum habiturum fuisse dixerat si collegisset; ac Cyrum dixisse “viden, Croese, et mihi thesauros esse?”

Cum autem in animo haberet ad pulvinaria deorum immortalium supplicatum ire, vocatis principibus Persarum et caeterorum, stolas Medicas inter eos distribuit, quas Persae tum primum induerunt. stolis optimis inter optimos distributis, etiam alias Medicas stolas proferebat (plurimas enim paraverat neque purpureis neque orphninis neque cary-