tim filii seditionem moverunt, urbes ac provinciae defecerunt, et in peius ruebant omnia. Atque haec a Xenophonte de Cyro prodita sunt: sed Herodotus Halicarnasseus alia de Cyri educatione, obitu totaque vita narrat, quae recensere prolixum fuerit. mihi vero compendium historiarum scribenti non convenit verbosum opus contexere, sed satis est ea consectari quae probabiliora videntur, cui vero etiam Herodoti de illo narrationes evolvere libet, is haec libro primo, cui Clius Musae primae titulum indidit, inveniet.
1.[Fontes Cap. 1] 538 a.C.n.Cyrus igitur Assyriorum regnum sic evertit, et primo sui imperii anno. a captivitate Hebraicae gentis septuagesimo, Iudaeis qui Babylone degebant redire Hierosolyma urbemque et templum instaurare permisit, id quod propheta Hieremias praedixerat et ante illum Esaias. nam ille tum vixit cum urbs caperetur, hic ante captivitatem urbis et