invadere destinat; idque fratri, qui Smerdi et nomine et lineamentis corporis persimilis esset, tradit, non ut fratri suo sed ut Cyri filio, fratri Cambysis; et praecones passim dimittit qui Smerden Cyri filium regem proclament. ea re cognita Cambyses Prexaspem incusat ut mandata non exsecutum. qui cum affirmaret, fratrem, quem ipse et occidisset et sepelisset, ei non movere seditionem, praeconem, qui Smerden Cyri filium regem in exercitu proclamabat, comprehensum rogat num ipse Smerden viderit et num de illius mandato ista proclamet. respondet homo se Smerden non vidisse, sed iussu magi regiae magistri ea proclamare. Cambyses igitur veritate inde cognita fratrem a se temere occisum luget et bellum inferre magis parat. sed dum in equum insilit, de vagina gladii fungus decidit, et nudato gladio letaliter in femore vulneratur. illius loci nomen sciscitanti cum Ecbatana dici responsum esset, ibi fatale sibi esse mori dixit. acceperat enim oraculum se Ecbatanis moriturum; et hactenus putarat se Ecbatanis Medicis obiturum, cum oraculum de Ecbatanis Syriae locutum esset.
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/353
Appearance