Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/354

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
307
ANNALIUM IV 2.

Ita post aliquot dies moritur Cambyses orbus liberis, cum annos septem et quinque menses regnasset: (2)[Fontes Cap. 1] magus autem eo mortuo securus tenebat imperium, usurpans Smerdis Cyri filii nomen: et missis in omnes provincias legatis, triennii immunitatem proclamat. cum autem iam menses septem regnasset, hoc modo est agnitus. Otanes nobilitate et opibus Persicorum principum nullo inferior filiam habebat Phaedymiam Cambysi nuptam. eadem magus, ut et caeteris regiis concubinis, utebatur.

ab ea pater clam per internuntium quaerit num cum Smerde Cyri filio concumbat. illa respondet se nec vidisse Cyri Smerden neque scire quis sit is cum quo dormiat. pater denuo ad eam mittit, ut suum mandatum vel cum periculo exsequatur si sit opus; ac monet ut, quando cum rege dormiat, eius dormientis aures contrectet. nam si habeat aures, sciendum eam cum Smerde Cyri filio concumbere; sin minus, magum Smerden existimandum esse. paret Phaedymia patri, eumque carere auribus, qui rem secum haberet, patri significat. praeciderat autem ei Cyrus aures ob delictum quoddam. Otanes arcanum illud cum amicis Aspathine et Gobrya Persarum principibus communicat: qui cum idem

  1. Fontes. Cap. 2. Herodoti 67–79.