Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/357

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
310
IOANNIS ZONARAE

stodiam, excurrunt, caesorum capita Persis ostendunt, rem gestam narrant. illi fraude intellecta magos omnes obvios occidunt.

3.[Fontes Cap. 1] Darius regnant 522–486 a.C.n.Sopito tumultu post aliquot dies de componendis rebus deliberant. Otanes democratiam instituendam, Megabyzus aristocratiam, Darius iterum eligendum esse regem censet. cuius sententiae et caeteri quattuor principes suffragati, decrevere conscendendos esse equos, et cuius equus exorto sole cum in suburbium pervenerint primus hinnierit, eius esse regnum. id decretum Darius suo equisoni aperit: qui cum vir prudens esset, bono animo dominum esse iubet, eius enim regnum fore.

noctu equam a Darii equo adamatam in suburbio alligat, equum prope illam adducit ac denique ad coitum admittit. mane cum septemviri in suburbium convenissent, quaque equa alligata fuerat transirent, Darii equus illius recordatus hinniit: itaque Darius regno potitus est. nonnulli igitur Darii equisonem Oebarem hoc machinatum esse ferunt, alii

  1. Fontes. Cap. 3. Herodoti 3 80–87. Iosephi Ant. 11 3 § 1 – § 8.