diversum quiddam tradunt. nam equae a Darii equo adamatae genitalia contrectasse manu, eaque intra subligaculum condita, cum sole iam oriente septemviri equos conscenderent, Darii equi nares palpasse; qui percepto odore statim eum fremitu hinnierit. hoc sive ita sive aliter factum fuerit, regno certe potitus est Darius.
Hic privatus adhuc votum fecerat deo, si rex esset factus, se vasa reliqua quae adhuc Babylone essent omnia in templum Hierosolymitanum remissurum esse. et quia vetustate amicitiae cum Zorobabele coniunctus erat, eum recens Hierosolymis profectum cum aliis duobus ad custodiam sui corporis adhibuerat. cum autem primo sui regni anno convivio magnates excepisset, ac post eorum abitum parum in lectulo dormisset, experrectus cum suis custodibus colloquitur et singulis singulas quaestiones proponit: primo an vinum omnia vincat, alteri an rex, tertio (is Zorobabel fuit) an mulieres, easque veritas: pollicitus victori praemia, ut purpuram, cidarim byssinam et torquem aureum gestaret, ac potestatem haberet ex auro bibendi et in lecto aureo dormiendi et