Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/359

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
312
IOANNIS ZONARAE

curru aureis frenis vehendi, utque proximum a se locum teneret et suus cognatus vocaretur. mane proceribus arcessitis quemque satellitum quaestionem suam declarare iubet. primus igitur vini potentiam extollit, quod animos abutentium deciperet, affectus mutaret et ebrios variis modis transformaret. alter regem praestare omnibus disputat, cum homines ob sapientiam caeteris omnibus antecellant, iis autem, quibus alia pareant, reges imperent. at Zorobabel maius esse robur mulierum asserit; nam ex eis et reges nasci et vinitores: oas ab omnibus et parentibus et patriae et carissimis quibusque anteponi: eas ipsis regibus imperare, qui se submittant et adulentur si quid illas aegre ferre cognorint. sed veritatem tamen potentiorem esse mulieribus: ipsum enim deum veracem et esse et perhiberi; cumque caetera caduca sint, veritatem esse immortalem et aeternam. in huius sententiam cum ivissent omnes, ut qui de veritate rectissime disseruisse, Darius ei permisit ut praeter promissa praemia quidvis etiam postularet. at ille regem admonet quemadmodum vovisset, si regno potiretur, se et templum Hierosolymitanum