Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/365

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
318
IOANNIS ZONARAE

quae Xerxes eiusque consiliarii et Babylonii Israelitae deo donarant, magnam argenti et aeris summam, gazae custodibus, provinciarum praetoribus litteras regis reddit; qui genti honorem habuerunt omnibusque rebus adiumento fuerunt. postea cum intellexisset quosdam e populo sacerdotibus et Levitis alienigenas duxisse uxores, eos multis lacrimis et crebris monitis impulit ut eas una cum liberis eiicerent. festo tabernaculorum omnis fere populus congregatus ab Esdra petiit ut leges Mosaicas legeret: quibus auditis commissa piacula deplorarunt. sed Esdras in festo non esse lacrimandum dixit, sed operandum sacris et convivandum, ac leges in posterum observandas.

Et hic quidem senex obiit: quidam autem ex captivis Neemias dictus, Xerxis pincerna, ante moenia Susorum deambulans cum hospites quosdam urbem ingredientes qui Hebraice colloquebantur vidisset, rogat qui sint. cum se Hierosolymis venisse responderent, de statu populi et metropolis percontatur. cumque intellexisset res male se habere, et multis malis affici Iudaeos a vicinis gentibus, lacrimat, et hora instante regi ministraturus ita uti erat cenaculum ingreditur. qui