Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/375

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
328
IOANNIS ZONARAE

qua re Ioannas irritatus fratrem in aede sustulit, Bagoas igitur statim adest, ac templum ingressus “si ii qui caedem in templo commiserunt” inquit “templum ingrediuntur, et ego ingrediar, qui sum illis purior.” et Iudaeos per annos septem vexavit, Ioannae defuncto Ioad filius in pontificatu succedit. is fratrem habuit Manassem, cui Sanabaletes Darii postremi Persarum regis satrapes filiam Nicaso in matrimonium dederat. sed cum Hierosolymitani proceres tumultuarentur quod pontificis frater peregrinam uxorem haberet, eamque vel repudiare vel sacrario abstinere uberent, Manasses socero negotium exposuit. cui ille pollicetur se ei et sacerdotium conservaturum atque etiam pontificem et ducem eorum locorum quibus ipse imperaret creaturum, si filiam suam retineret; et in Garizino, Samaritanorum montium altissimo, de sententia Darii regis Persarum templum Hierosolymitano illustrius esse conditurum. his pollicitationibus Manasses adductus apud Sanabaletem mansit: ad eumque se multi etiam alii sacerdotes Israelitici, talibus implicati coniugiis, contulerunt. ac Sanabaletes quidem in eo erat ut a Dario templi in Gari-