Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/383

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
336
IOANNIS ZONARAE

stantiam, quendam ad mulieres mittit qui eis indicet Darium vivere, neque eis quidquam molestiae illatum iri: neque enim se Darium hostem iudicare, sed cum eo de imperio certare. neque de ministeriis quae habebant quidquam eis detraxit, neque in conspectum earum ἘΝῚ neque passus est ut ab ullo quidquam indignum vel sustinerent vw exspectarent.

10.[Fontes Cap. 1] 333 a.C.n.Post Issicam victoriam etiam Damasci est potitus, ubi Persae et ipse Darius pecunias et maximam impedimentorum partem reliquerant, post haec Cyprus et Phoenicia, excepta Tyro, sunt ei traditae: Tyrus obsidione capta est. quam dum oppugnat, duo somnia vidit: altero putabat se ab Hercule de moenibus vocari, porrigente dexteram: alterum ei satyrum ostendebat secum colludentem, qui iamiam comprehendendus effugeret, ac sero tandem in manus suas veniret, id coniectores interpretati sunt significare Tyri possessionem: nam satyrus, si vocabulum dividas, notat “tua Tyrus.” deinde cum Gazam urbem Syriae magnam oppugnaret, saxo humerum ictus est, urbem vero cepit. Aegypto in potestatem suam redacta urbem in ea Graecam de suo nomine condere voluit, et locum quendam ad structuram designavit.

  1. Fontes. Cap. 10. Plutarchi Alexander 24–30.