lisset, nisi a satellitibus esset cohibitus, a quibas in thalamum illatas eam noctem et sequentem diem in lacrimis egit, iacuitque desperabundus et tacitus, tantum gravissime suspirans. neque ullius amici orationem admittebat, donec Aristander augur eum visionis de Clito oblatae et de ominibus quibusdam admonuit quibus fatalem illius casum fuisse arguebat: tum demum enim minuere luctum coepit.
Impressionem in Indiam facturus cum apparatos currus videret, primum suis, deinde amicorum iniecto igne, postremo etiam Macedonum, comburi iussit, id factum paucis molestum fuit: reliqui vero cum clamore, et quasi afflatu quodam numinis concitati essent, profectionem aggressi, Alexandrum alacritatis ad capessendam militiam impleverunt. sed etiam formidabilis erat ac delinquentibus inexorabilis. in multa pericula in praeliis incidit et insignia vulnera accepit: maxima tamen exercitui pernicies e penuria commeatus et aeris intemperie. provenit. sed ipse ea erat audacia ut nihil viris fortibus obsistere posse, nihil ignavis tutum esse arbitraretur. petram quandam praeruptam cum iunioribus Macedonum aggressus, quendam inter eos nomine Alexandrum cohortatus “at te” inquit “vel propter nomen strenuum esse decet.”