Macedonibus profundum quendam fluvium transire dubitantibus “cur” inquit “ego miserrimus natare non didici?” cum legati urbium, quas obsidebat, ad eum venissent, eorumque natu maximus Acuphis rogaret uibus rationibus eius amicitiam sibi conciliarent, Alexander respondit “si te principem crearint et mihi viros praestantissimos centum miserint,” ad: haec ridens Acuphis “atqui” inquit, “rex, melius imperabo si tibi non optimos sed pessimos misero.”
13.[Fontes Cap. 1] Taxiles, qui Indiae parti omnis generis fructuum feraci ac. beatae, quaeque Aegypto nihil cederet, imperabat, vir sapiens, missis legatis Alexandro salutato “quid” inquit “bello nobis opus est, si huc venisti ut nobis neque aquam neque victum necessarium eriperes? caeteris autem rebus si plus possum, paratus sum ad bene faciendum; sin minus, non recuso pro acceptis beneficiis habere gratiam.” bis Alexander delectatus “ego” inquit “certabo tecum beneficiis et ne tua benignitate vincar elaborabo;” acceptisque multis muneribus, pluribus datis, denique mile talenta ei donavit, pace cum urbe quadam Indica facta milites, qui praesidii causa conducti fuerant e bellicosissimis Indis, ex ea discedentes universos occidit: quod bellicis eius operibus ignominiae
- ↑ Fontes. Cap. 13. Plutarchi Alexander 59–63.