diademate sumptis tacite sedere, eo homine Alexander de vatum consilio e medio sublato aeger animo sollicitusque et perturbatus nihil non in omen vertebat. lotus ad Mediam comissatum abiit; apud quam cum et noctem et posterum diem in poculis egisset, febricitare coepit; cumque vehementer sitiret, hausto vino phreneticus decessit. quidam hoc modo eum obiisse tradunt: alii narrant, cum dies plures febricitasset, lavisse, itaque aucto morbo mutum iacuisse; Macedones vero, tanquam eo mortuo perturbatos, vwociferatos esse contra duces, donec apertis foribus Alexandrum in lecto iacentem viderint, qui tum demum decesserit. quidam aiunt postea rumorem exstitisse, veneno exstinctum, quod suasu et ingenio Aristotelis pararit Antipater. aquam autem esse gelidam et glacialem e petra Nonacrina tenuis roris instar exsudantem, quam ungula asini excipiant: neque enim ullo alio vase contineri quia frigiditate et acrimonia eius rumpatur. sed plerique hoc ut commenticium refellunt: indicio esse quod cadaver eius, cum dies complures in
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/399
Appearance