sicum a Graeco evertendum esse, laetatus omnibus Iudaeorum postulatis annuit.
Quo Samaritani viso et ipsi prope Hierosolyma Alexandro occurrerunt splendide ornati, petentes ut suum quoque templum praesentia sua ornare vellet, id se in reditu facturum promisit Alexander, cum autem rogarent ut eadem sibi quae Iudaeis tribuisset concederet, qui essent rogavit. illis respondentibus se Hebraeos esse, caeterum Sicimitas Sidonios appellari, denuo rogavit an Iudaei essent. negantibus illis dixit se, quae illi peterent, Iudaeis concessisse. templum porro Garizinium refugium erat eorum qui patrias leges violarant. nam si quis immundis cibis usus esset aut alioqui a more maiorum recessisset, ad Sicimitas se recipiebat. pontifice Ioado mortuo Onias filius eius pontificatum iniit.
16.[Fontes Cap. 1] Ptolemaeus Soter regnant 305–282 a.C.n.Post Alexandri obitum eius imperium in partes quattuor est distractum; et Asia potitus Antigonus, reliquis partibus ii quorum supra facta est mentio. qui cum inter sese dissiderent, et bella continua exsistebant et rebus vexabantur. Ptolemaeus autem Lagus, qui et Soter
- ↑ Fontes. Cap. 16. Iosephi Ant. 12 1 et 2. ἕτεροι p. 359 v. 12; Epiphanius de mensuris et ponderibus T. 2 p. 161 ed. Petav., et alii..