Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/403

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
356
IOANNIS ZONARAE

vocabatur, longe aliter quam pro cognomento suo tractavit Syriam, et Hierosolyma dolo occupavit. nam urbem per speciem sacrificandi sabbato ingressus sine labore domuit, Iudaeis voluntatem eius ignorantibus et propter sabbatum non resistentibus. gente autem ad hunc modum subacta acerbissime imperavit et multos captivos in Aegyptum abdaxit. inter Samaritanos porro et Hierosolymitanos contentiones fuere, cum utrique sui templi sanctitatem celebrarent, in eoque victimas immolari oportere dicerent.

Ptolemaeus Philadelphus regnant 282–246 a.C.n.Ptolemaeo Lago quadragesimo Aegyptiaci regni anno defuncto et filius Philadelphus successit. qui operam dedit ut scripturae Hebraicae in linguam Graecam transferrentur, et Hierosolymitas qui in Aegypto serviebant liberavit, nam cum in libris conquirendis multum studium poneret, Demetrium Phalereum bibliothecae praeposuit. qui aliquando a rege interrogatus quot librorum milia comparasset, circiter ducenta respondit esse iam collecta. esse autem apud Hebraeos etiam libres de illorum legibus et institutis non contemnendos: eos quoque comparandos esse, rege eam rem per litteras a pontifice petituro Aristaeus regis