Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/412

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
365
ANNALIUM IV 19.

tatus est. is vero non aliud petiit nisi ut patri et fratribus de se scriberet. id fecit Ptolemaeus, eumque regaliter donatum ablegavit. fratres vero cognito honorifico eius reditu obviam egressi sunt eius perimendi causa, ne patre quidem refragato ex iracundia ob insumptam pecuniam. fratribus eum adortis cum, ex eorum satellitibus multi, tum ipsorum duo ceciderunt. quamobrem territus et ultra Iordanem profectus bellum Arabibus intulit; et sumptuoso castello exstructo partes illas per septem annos tenuit, quamdiu magni Antiochi filius Seleucus Syriae potitus est. cui cum frater Antiochus Epiphanes successit, prae metu illius necem sibi conscivit; cuius pecuniam Antiochus accepit.

19.[Fontes Cap. 1] Ptolemaeo quoque Epiphane Aegypti rege mortuo, duobus parvulis filiolis relictis, quorum alter Philometor alter Physcon vocabatur, Antiochus aetate puerorum contempta Aegyptum bello petit; sed ab ea repulsus est, Romanis edicentibus ut illa provincia abstineret. inde rediens Hierosolyma contendit, urbeque citra dimicationem potitur, apertis portis per ipsius studiosos receptus. nam post obitum Oniae pontificis Antiochus dignitatem illam: in Iesum. fratrem illius contulerat,

  1. Fontes. Cap. 19. Iosephi Ant. 12 4 § 11 – 6 § 4.