Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/417

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
370
IOANNIS ZONARAE

secundum Danielis oraculum annis ante 408 editum. ab eo tempore festum agunt Iudaei instauratae religionis, quod lumina vocant. praeterea urbem moenibus circumdedit et praesidio muniit. et cum finitimae gentes ex invidia multos Iudaeos per insidias caederent, eas Iudas bellis ulciscebatur ac reprimebat.

Antiochus cum audivisset urbem in Persia esse Elymaidem opibus abundantem, et fanum in ea Dianae pretiosis donariis refertum, contra eam proficiscitur. sed a civibus in aciem egressis ab obsidione repulsus fuga se Babylonem recepit, plurimis militibus amissis. eam cladem dolenti ut sui duces etiam a Iudaeis victi essent nuntiatur: unde maerore aucto in morbum incidit, ex quo cum sibi moriendum esse videret, suis ministris convocatis id sibi accidere dixit ob gentem Iudaicam infestatam et templum spoliatum. his dictis exspiravit, regni curatore relicto Philippo quodam ex amicis, cui anulum et diadema filio suo Antiocho apportanda dedit. de cuius obitu Lysias certior redditus filium eius regem declaravit, Eupatoris nomine indito.

21.[Fontes Cap. 1] Macedonibus qui Hierosolymis in praesidio relicti erant Iudaeos qui in templum sacrificandi ergo adscendebant infestantibus, Iudas

  1. Fontes. Cap. 21. Iosephi Ant. 12 9 § 3 – 10 § 5.