Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/418

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
371
ANNALIUM IV 21.

tollendi praesidii cupidus castellum fortiter oppugnabat. eo puer Antiochus nuntiato iratus ingentes copias contra Iudaeam et Hierosolyma ducit. cui Iudas obviam profectus ex propugnatoribus ad 600 occidit. Eleazarus vero cognomento Auran, Iudae frater, in altissimum elephantum regiis thoracibus armatum, ratus ei regem insidere, magno impetu invectus, belluae ventrem subiit, eiusque interfectae ruina oppressus et ipse interiit. Iudas autem viribus hostium visis Hierosolyma rediit, ad tolerandam obsidionem se paraturus. Antiocho igitur templum oppugnante, et defensoribus hostem strenue propulsantibus, ob commeatus inopiam multi diffugiebant. sed cum Lysias dux et Antiochus intellexissent Philippum, quem moriens Antiocbus regni curatorem reliquerat, imperium sibi vindicare, iis condicionibus cum obsessis pepigerunt ut eis patriis legibus uti liceret. Antiochus vero in urbem receptus cum templum munitissimum esse vidisset, spreto iureiurando muros diruit, et sic reversus est, abducto etiam Onia pontifice, qui et Menelaus dicebatur, quippe qui patri suo cogendi Iudaeos ad patria instituta violanda auctor