quoque societatem eius expetente et amicitiam suam cum pontificatu, muneribus missis, offerente, pontificia stola in festo tabernaculorum, quarto post Iudae fratris interitum anno, induta, milites et arma parat. Alexander vero Demetrium acie vincit: nam is in palustrem locum cum equo illapsus, unde emergere haud facile poterat, ab hostibus circumventus et vulneribus confectus, multis prius interfectis, anno regni undecimo interiit.
Regno Syriae potitus Alexander Cleopatram Ptolemaei Philometoris filiam ducit, Ionatha etiam ad nuptias invitato. qui cum Ptolemaidem venisset, tam a Ptolemaeo quam ab Alexandro honorifice est exceptus. Demetrio porro defuncti Demetrii filio cum ingentibus copiis ex Creta in Ciliciam profecto Alexander sollicitus Antiochiam properat ad loca illa in tuto collocanda, Syria Apollonio Dao “mandata. qui cum Ionatha expostulans quod solus regi non pareret, obiecta ignavia ad pugnam eum provocavit. iis verbis commotus pontifex praelium cum Apollonio committit, et multis hostium caesis atque urbibus Syriae captis cum lu-