Haec pagina nondum emendata est
16
IOANNIS ZONARAE ANNALIUM PRAEFATIO.
suae gloriae complementum progressus; sed semper est et permanet, quod supra naturam solus novit sacrosanctus ille spiritus, qui omnes divinitatis recessus perscrutatur atque in iis exsultans perpetua suavitate una perfruitur. posteaquam autem ex summa bonitate et immensa misericordia et ineffabili benignitate adspectabilem hunc mundum formare instituisset, atque exinde in medium producere mundum, nut opere secundum, ita gratia primum et admirabilem, ut qui ad dei sit imaginem conformatus, hominem inquam, viam ad opificium ingressus optimam, omnis ex materia concretionis expertes potestates et caelestes centuriones prius condidit, solo mentis conceptu, cogitatione illa dicto citius in opus progressa.][1]
- ↑ Hoc ultimum paragraph non invenitur in omnibus mss. Pro certo nescitur an scriptum sit a Zonaras.