Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
19
ANNALIUM I 1.

colluviem maria. hoc eodem die plantae et semina e terra sunt edita. oportebat enim terram, quae inculta esset, herbis, infinitis germinibus, floribus, omne. genus fructibus et arborum iucunditatibus exornari. quartus dies luminum ortum habuit, solis, lunae ac reliquarum stellarum. atque his opifex rerum caelum exornavit, et lucem primo die creatam his luminibus imposuit, atque eis motus, exortus, cursus et occasus praeformavit, ut terrae ambitus per ea jllustraretur, et mensura temporié e circuitibus eorum peteretur, praeberentque signa iis qui exortus eorum rectissime observarent, non autem curiose spectarent nec, ut vere ac recte dici queat, inepte una cum motu siderum omnia nostra circumferri putarent. die quinto aquae reptilia viventium animarum et volucres produxerunt: quorum illa in aquis cum voluptate innatant, hae aërem secant sublimesque per illum quodammodo repunt. sexto die