Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
27
ANNALIUM I 4.


Noe vero gratiosus fuit apud deum. itaque continente in mare vehemens et diuturnum commutata, omne quidem humanum genus interit, Noe vero solus divina providentia arca lignea conservatur, quam quadrangulam fabrefecit, longitudine cubitorum 300, latitudine 50, altitudine 30. eam conscendit ipse cum filiis eorumque matre et uxoribus, seminibus variis impositis, et animalibus cuiusque generis, ad genera eorum conservanda, binis 3mmundorum, et septenis mundorum. Noe ab Adamo decimus numeratur, annis 2242 elapsis usque ad diluvium. apertis autem caeli cataractis ad dies 40 totidemque noctes, aqua quindecim cubitis montium altissimorum cacumina superavit, cum pluvia desiisset et aqua post dies 150 minueretur, arca ád quendam Armeniae montem septimo mense applicuit. Noe vero corvum per fenestram emi-