Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
28
IOANNIS ZONARAE

emisit, qui non reversus est. post dies aliquot emisit columbam: ea rediit. septem diebus elapsis eadem rursus emissa festucam olivae rettulit: unde intellexit aquam defecisse in terra. itaque Noe et uxor eius et filii cum suis uxoribus sunt egressi, et animalia quae cum eis in arca fuerant, ac sacrificarunt deo. locum eum Exscensum vocari ab Armeniis tradit Iosephus, et arcae reliquias ibi monstrari, ac mentionem facere diluvii et arcae multos barbaricae historiae scriptores, ut Berosum Chaldaeum, et Aegyptium Hieronymum qui Phoenicias antiquitates scripserit, et Mnaseam Damascenum. deus autem se non amplius talem cladem terrae immissurum dixit, et vesci iussit animantibus: carnem tamen in sanguine animae vetuit edere et caede hominum abstinere iussit. signum non periturae aqua terrae, ut in diluvio factum, arcum in nube posuit, iridem per arcum intelligendo. Noe post diluvium vixit annos 350, moritur natus annos 950.