Isephus de multitudine annorum illius aetatis hominum sic ait. “ne quis hanc vitam annorumque paucitatem intuens falsa existimet ea quae de veteribus memorantur. nam illos, cum deo cari essent et, ab ipso deo orti, ac cibis etiam ad diuturnitatem aptioribus uterentur, non mirum fuit tantum temporis spatium vivere. altera longaevitatis causa fuit utilitas rerum ab eis excogitatarum, ut astronomiae et geometriae: quae deprehendi ab eis certo et explicari haud potuissent, ni 600 annos vixissent, quanto spatio magnus annus completur."
V
Iosephi Antiq. 1,4-6. Gen. 10-11. Noae vero filii, Semus Chamus et Iaphetus, cum sedes suas e montibus in planitiem transtulissent, Noe plantata vinea epotoque vino inebriatus nudatur. ibi Chamus nuditate patris visa rem veluti per derisum fratribus nuntiat. verum illi, veste in tergum reiecta, retrorsum accesserunt, et nuditatem eius aversis oculis contexerunt. qua de causa Noe discussa ebrietate illos votis remuneratur, Chamum detestatur. campus quem incoluere Noae filii Senaar vocatur. quorum cuique mul-