Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/81

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
33
IOANNIS ZONARAE

292 elapsis ex quo deus terram universam undis demerserat. hic impiis ortus maioribus, primus cognovit deum unum, rerum universitatis opificem, auctore ex operibus deprehenso, cui soli tribuendum honorem asserebat. qua de re controversia inter eum et Chaldaeos orta, demigravit ilinc, auctore quem cognoverat deo, et Chananaeam tenuit. quam cum fames premeret, abzt in Aegyptum, ibique ob sapientiam admirationi habitus, arithmeticam et astronomiam rudibus tum artium ilarum Aegyptiis tradidit: quae quidem a Chaldaeis in Aegyptum atque inde in Graeciam transisse perhibentur. Assyriis autem Sodomitas aggressis, apud quos Lotus fratris Abrahami filius et. Sarae frater habitabat, ac multis Sodomitarum interfectis caeterisque captis, Lotus etiam inter caeteros capitur. quo Abrahamus intellecto cum 318 vernis et tribus amicis Assyrios persequitur, Lotum ac Sodomitas liberat. revertentem ab hostium persecutione urbis Solymae rex nomine Melchisedecus (qui Graecis regem iustum significat) excipit. Solyma vero tum dice-