Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/82

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
35
ANNALIUM I 6.

batur urbs Hierusalem. adeo vetusta illa est atque omnes antiquitate superat. deus approbata virtute Abrahami remunerationem illi pollicetur, illo autem dicente, quodvis sibi beneficium iusuave fore, qui haerede careret (nequedum enim germanam sobolem susceperat, Sarae vulva obstructa), deus etiam filium ei se daturum promittit, a quo magnus populus esset propagandus, stellis numero par; eumque una cum suis masculi sexus pudenda circumcidere iussit, ne genus eius cum aliis gentibus confunderetur: itaque circumciduntur.

Abrahamo iam centenario nascitur e Sara filius, dei iussu Isaacus appellatus, quod risum significat: sive quod Sara dato oraculo de partu suo riserat, quod ob effoetam aetatem promissioni fidem habere difficile, neque ulla spes prolis erat (nonagenaria enim Isaacum peperit), sive quod puer risus occasio fuerit parentibus, hoc est, alacritatis et laetitiae, octavo post nativitatem die puer circumciditur: qui mos etiam a Iudaeis observatur. Arabes vero post annum decimum tertium circumcidere pueros solent, quod Ismael gentis conditor circa eam fuerit aetatem circumcisus: nam quo tempore circumcisionem Abrahamo mandarat deus,