tredecim annorum fuerat. significat autem Ismaelis nomen divinitus vocatum: quippe quod deus Abrahamum supplicis voti compotem reddidisset, dato filio. genuit autem hunc ex ancila, cum qua eum Sara rem habere iusserat. nam quia tum ex sese nihil parere poterat, a marito petiit ut cum ancilla domestica, Aegyptia génere, cui nomen Agar erat, concumberet: e qua natum lsmaelem pro filio sibi vendicavit. post tamen Isaacum genitum, Agarem cum filio ex aemulatione relegavit. cum adolevisset Isaacus, aut, ut Iosephus Hebraeus tradit, vir factus esset (nam Isaacum tum viginti quinque annorum fuisse ait), deus periculum facit Abrahami, et filium immolare iubet atque in monte quodam adolere unigenitum illum et dilectum. non refragatur Abrabamus, sed filio assumpto et in designatum a deo montem abducto communicat oraculum, hortatus ut, quoniam deus ita iussisset, consecrationem fortiter ferret. paret ille et ultro se offert victinam: neque enim aequum esse dei et patris voluntati adversari. sic ista Iosephus refert. deinde filio parcere iubetur Abrahamus, et aries ultro ad incensum substituitur. post haec Sara moritur annos nata 127: Abrahamus aliam uxorem ducit
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/83
Appearance