Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
37
ANNALIUM I 7.

Cheturam nomine, e qua filii sex ei nascuntur. Isaaco annos circiter 40 nato Rebeccam filiam Bathuelis, fratre Abrahami Nzchoro nati, in Mesopotamia despondet. deinde moritur, cum vixisset annos 175. Isaacus Rebecca ducta gemellos ex ea procreat: quorum natu maior ob hirtos corpore pilos Esau vocatus; minor plantam maioris, qui prior ex utero materno exsilierat, manu retinet, ob id Iacobus appellatus, quod Hebraeis supplantatorem notat.

VII

Iosephi Antiq. 1,18-9. Gen. 27-30. Post senio confectus Isaacus atque orbatus oculis vocat Esaum (is enim ob aetatem praerogativam praeferebatur alteri), venatum ablegat ut cenam sibi pararet, "quo" inquit "ante obitum meum tibi bene precer." Esaus venatum proficiscitur. Rebecca Iacobi amantior, illi arcessito, quid pater Esao iussisset, dicit: mándat ut e grege duos teneros hoedos afferat, quo ex iis edulia conficeret seni, quibus eum delectari sciebat; iisque comesis, ipsi bene precaretur ille. paret maternis iussis Iacobus. paratis iam eduliis, brachia filii pellibus hoedo-