fugam capit. abductis una bonis suis et pecudibus quas pastionis mercede nactus fuerat. Rachel etiam simulacra patris abstulit: non quod illa veneraretur, sed ut ad ea confugere posset si a patre persequente deprehensa esset. cum autem Laban eos die septimo consecutus esset, somnio divinitus monetur ut reconcilietur Iacobo. postridie verbis utrinque factis, etsi Iacobus demonstrarat nullam a se ortam fuisse iniuriam, Laban tamen de patriis diis eum accusabat, qui eius rei nescius, inquisitionem illi permittit, inquirit ille. sed Rachel simulacris sellae cameli qua vehebatur subiectis insidens, menstruorum fluxu laborare se ait. Laban, qui filiam ad deos suos eo malo conflictantem nunquam accessuram persuasum haberet, ea praeterita domum revertitur. Iacobus vero fratrem metuens, suum reditum illi, muneribus praemissis, denuntiat, nocte superveniente. cum spectro sibi decertare victoriaque potiri visus, cum angelum esse dei animadvertisset, orat ut sibi diceret quo fato nsurus esset. ille victoriam divini angeli magnorum bonorum signum habendam esse asserit, et Israelem vocari iubet. quam vocem alii mentem quae deum videat interpretantur, Iosephus eum qui divino angelo
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/88
Appearance