Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/90

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
43
ANNALIUM I 9.

datos, Iacobo ignorante. quem facinus illud graviter ferentem bono animo deus esse iubet. inde Baethelem profectus Iacobus, ubi somnium viderat, rem divinam facit, ac progressus Rachelem ex partu mortuam Ephratae sepelit, puero ob matris ex eo dolorem Beniamine appellato. Chebronem profectus patrem lsaacum adhuc viventem invenit: sed Rebecca iam obierat. nec multo post etiam Isaacus moritur, et una cum uxore in patrio monumento sepelitur, expletis vitae annis 186.

IX

Iosephi Antiq. 2,1-5. Genesis 25, 36-40. Esaus autem Idumaeae imperabat, regioni a se dato nomine, Edom enim vocatus fuerat, quod aliquando famelicus a venatu reversus, cum a fratre petiisset ut lentem, quam ille sibi coxerat, daret, iureiurando adactus aetatis praerogativam illi concessit. ex eo cognomiDatus est Edom, ob rufum admodum lentis colorem: Edom enim Hebraeis rufum significat.

Iacobus Iosephum ob vultus elegantiam et ingenii dexteritatem prae caeteris diligebat. itaque et patria caritas et somnia, quae vi