invento lugens fratres criminatur: sed re ex illis cognita lugere desinit illi tunica adolescentis hircino sanguine polluta ad patrem veniunt, dicentes se Iosephum nec vidisse nec quomodo interiisset scire; sed tunicam illam reperiisse cruentatam et laceratam. Iacobus sacco indutus Iosephum luget. at illum a mercatoribus emit Petephres homo Aegyptius, Pharaonis regis coquis praefectus, et honorifice tractat. herilis autem uxor, et forma et dextetitate eius in amorem illecta, verbis ad eum de congressu factis repulsam fert; ac nihilo tamen secius cupiditatis ardore subacta, speque persnadendi deiecta, vim parat. ut autem adolescens veste relicta exsilit, illa tristis et perturbata sedet; maritoque reverso Iosephum accusat, demonstrans vestem quam ille violaturus dominam reliquisset. Petephres Iosephum in carcerem maleficorum coniici iubet, quo et pincerna Pharaonis per iracundiam coniectus fuerat, et magister pistorum: qui inita cum eo familiaritate, petebant somnia sibi ab eo sua declarari. pincerna vitem sibi videre visus fuerat, unde tres palmites enascerentur, de quibus magnae et maturae uvae dependerent, quas in phialam exprimeret, eamque Pharaoni offerret, qui benigne acceptaret.
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/92
Appearance