tenues et fame confecti, atque pinguibus illis devoratis aeque tenues manerent. rursus vidi spicas septem ex uno vegeto calamo enatas, pondere granorum inclinatas; ac prope illas totidem videre videbar spicas tenues et ob squallorem adspectu foedas, quae et ipsae foecundas et pulchras consumerent." ad haec Iosephus "etsi, o rex", inquit, "somnia bina sunt, eadem tamen est utriusque in futurum significatio. nam et boves, animal arando exerceri solitum, a deterioribus devorati, et spicae florentes a tenuibus absumptae, tot annorum famem tuae regioni portendunt, cum quidem totidem annis proventus annonae uberrimus a posterioribus sit absumendus. tu vero, si priorem copiam in sterilitatis annos seposueris, sensum istius calamitatis Aegyptiis adimes."
Pharao Iosephi sapientia obstupefactus tum ob somniorum coniecturam tum propter consilium "tu" inquit "ipse, rerum istarum coniector et suasor, ijdem etiam consiliorum administrator eris." itaque potestatem suam in eum confert, ut et sigillo Pharaonis uteretur, et purpuram gestaret, et curru veheretur. accidit hoc Iosepho 30 annos nato, quem Pharao Psothomphanechum,, hoc est occultorum interpretem, vocabat; eique