uxorem Asenetham nomine, Heliopolitani pontificis filiam, despondet: e qua ante famem liberos suscipit, quorum natu maiorem Manassem ab oblivione vocat, quod calamitatum oblitus esset; minorem Ephraimum a retributione, quod maiorum suorum libertas sibi restituta esset. adventat interea penuriae tempus: neque Aegyptum duntaxat invadit fames, sed eam quoque regionem in qua Iacobus inquilinum agebat. mittit igitur filios in Aegyptum ad emendum frumentum, solo Beniamine apud se retento, ut natu minimo. accedunt illi Iosephum: qui non agnitus agnosci fratres, et exploratum venisse illos ait, illi et unde venerint, et se uno patre natos esse adhuc superstite, et alium fratrem natu minimum esse apud patrem dicunt. Iosephus tum demum se fidem illis habiturum dicit; si fratrem minimum ad se adduxissent. dat eis frumentum ; argentoque sacco cuiusque clam imposito, Symeonem reditus illorum vadem retinet. redeunt ad Iacobum filii frumentum afferentes et quid sibi accidisset nuntiantes. ille retentum esse Symeonem aegre fert, Beniaminem in Aegyptum perduci se passurum negat. frumento autem iam consumpto, cum eis alia condicione reverti in Aegyptum non liceret nisi Beniamine etiam
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/95
Appearance