adducto, victus necessitate pater concedit; et duplex frumenti pretium ac Iosepho munera addit. ut in Aegyptum venere, Iosepho munera offerunt: qui Beniamine viso miseratione commotus ad lacrimas dissimulandas secedit. deinde fratribus ad cenam adhibitis, duplis Beniaminem portionibus appositis honorat; et quaestorem frumentum illis dare iubet, et pretium in saccos imponere, et in Beniaminis sarcinam scyphum argenteum coniicere. his factis discedunt fratres, recepto Symeone. 608 abeuntes circumdant equites, obiicientes furtum scyphi: quem inquisitione facta in Beniaminis sarcina reperiunt. Beniaminem equites ad Iosephum abducunt, quem fratres scissis vestibus plorantesque sequebantur. Josephus insectatus eos ut ingratos, missos facit, solius Beniaminis retentione contentus. caeteri attoniti adstant: ludas vero causam agere exorsus, cum multa ad commiserationem apta dixisset, affectum Iosephi ita commovit ut nec iram diutius simulare posset, et se fratribus agnoscendum praeberet, et gratiam eis haberet, ut qui consiliorum dei de se ex parte fuissent adiutores. "abite ergo" inquit "et haec significate patri, ipsoque et omni eius cognatione assumpta huc commigratote: nam fames adhuc quinquennium
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/96
Appearance