duratura est.” haec locutus fratres amplectitur muneribusque prosequitur
XI
Iosephi Antiq. 2,7-8. Gen. 46-50. Atque illi quidem abeunt: Iacobus autem Iosephi rebus cognitis statim ad eum properat cum omni sua cognatione, qui omnes 79 erant. cum vero iam prope Aegyptum venisset, obviam ei Iosephus progreditur. at ille prae gaudio pene animo linquitur. Pharao audito Iacobi cum suis in Aegyptum adventu gaudet, eumque secum congressum salutat; et quia illius domesticos opiliones esse cognorat, sedes eis Heliopoli assignat. fame porro crescente Iosephus pecunia frumentum vendit Aegyptis: ea exhausta pecoribus id emunt. denique agris etiam cedunt, ut haberen unde viverent. sic Pharaone omnibus copiis potito (agris sacerdotum exceptis, qui suis possessoribus manebant) ut iam fames remiserat, Iosephus Aegyptios in urbes quosque suas convocat, terram eis donat et operi intentos esse iubet, ut quintas frugum Pharaoni penderent. Iacobus annis 17 in Egypto transactis ex valetudine moritur, cum praedixisset ante ut sui posteri in Chananaea habitaturi essent: ac caeteris quidem filiis fausta