Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/99

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
52
IOANNIS ZONARAE

XII

Iosephi Antiq. 2,9-11. Exodi 1-2. Aegyptii, quia florere videbant Israelitas, obliti Iosephi, varias in eos aerumnas excogitant. nam et Nilum in plurimas fossas derivare eos iusserunt, et urbes circumdare moenibus, et aggeres excitare, per quos Nili exundationes cohercerentur, et pyramides exstruere. huiusmodi igitur rebus Hebraeos excruciabant. ac longo illi tempore istas aerumnas tolerarant, cum quidam ex sacerdotibus Pharaoni nuntiat fore ut circa id tempus quidam Israelitis nasceretur qui, si adolevisset, et Aegyptos depressurus et populares suos evecturus esset. qua re perterritus Pharao ommes masculos qui Hebraeis nascerentur in flumen proiectos necari iubet: quod quicunque parentum negligerent, cum omni familia perituros: et partus Hebraearum mulierum ab Aegyptiis obstetricibus observari iubet.

Atque illi quidem in his erant: quidam autem vir nobilis ob edictum istud angebatur (nam uxor eius ferebat uterum) ac precatus deum in somnis monetur ne desperet: "nam et puer" inquit deus, "quem dixerunt Aegyptii, tuus erit, et manebit incolumis, et ignorantibus insidiatoribus educabitur; ac popularibus suis ex Aegyptiaca servitute ereptis aeterna memoria celebrabitur. írater item eius cum suis posteris sacerdos meus