expetentibus, iuvenibus et iis qui vel parum vel nihil habebant bellum flagitantibus, iuniorum sententia vicit. sed suis diffisi viribus Pyrrhum Epirotam ad belli societatem arcessendum duxerunt, legatis et muneribus ad eum missis. quo Aemilius cognito agrum populatur et vastat, eosque in aciem egressos profligat, ut Romani deinceps impune praedas agerent et quaedam castella caperent. cum autem captivos diligenter curaret Aemilius et aliquot ex potentioribus dimisisset, Tarentini et humanitatem eius admirati et in spem pacis impetrandae erecti Agidem Romanis amicum ducem cum summo imperio creaverunt, qui cum vix magistratum iniisset, Cineas a Pyrrho praemissus eam rem impediit. nam Pyrrhus Epiri rex, tum ingenii dexteritate tum institutionis accuratione tum usu rerum omnibus praestans, maxima Graeciae parte vel beneficiis vel terrore sibi adiuncta, Tarentinorum societatem peropportunam sibi fore existimans, cum longo iam tempore Siciliam Carthaginem et Sardiniam subigere cuperet, et tamen Romanos armis lacessere vereretur, legatis auxilia pollicitus est. sed ne ob loca quae diximus
Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/117
Appearance