Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/118

E Wikisource
Haec pagina emendata est
108
IOANNIS ZONARAE

suspectus esset, se statim rediturum esse domum dixit, et in foederibus excepit ne diutius quam opus esset ab eis in Italia detineretur. haec pactus maiorem legatorum partem, ut in colligendo milite operam navaturos, obsidum vice retinuit: paucos et Cineam cum exercitu praemisit. quorum adventu confirmati Tarentini pacificatione repudiata imperium Agidi abrogatum uni ex legatis detulerunt. non multo post Milonem cum exercitu ad arcem in adventum suum occupandam et moenia custodienda misit Pyrrhus, gratum id Tarentinis fuit, quod neque in praesidiis esse neque quicquam laboris capere cogerentur. itaque militi cibaria praebuerunt, Pyrrho pecuniam miserunt.

Aemilius, qui ad id tempus in castris se tenuerat, Pyrrhi militum adventu cognito, cum per hiemem oppugnare urbem non posset, in Apuliam abire statuit. sed cum Tarentini angustis quibusdam faucibus occupatis, per quas transire necesse habebat, iter ei sagittis iaculis et fundis interclusissent, captivos eorum praemisit. illi vero veriti ne suos pro Romanis conficerent, destiterunt.