Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/119

E Wikisource
Haec pagina emendata est
109
ANNALIUM VIII 2.

At Pyrrhus, vere non exspectato, cum magno lectissimoque exercitu et viginti elephantis, quae animalia non prius in Italia conspecta stuporem et admirationem hominibus attulerunt, dum Ionium traiicit, tempestate orta, multis amissis, caeteris dissipatis, pedestri itinere Tarentum aegre pervenit, ac pubem statim suis militibus inseruit, ne seorsim instructi belli tempore novis rebus studerent. eademque forsitan de causa theatrum clausit, et conviviorum comissationumque coetibus interdictis adolescentes aut in armis exerceri aut per totos dies in foro agere iussit. quarum rerum molestia quibusdam se subducentibus, suos portis praefecit, qui neminem exire paterentur. his igitur rebus et commeatus suppeditatione et satellitum in aedes receptione oneratos sera paenitentia Tarentinos invasit, quod non socium sed dominum accivissent. Pyrrhus vero, ne ad Romanos his de causis inclinarent veritus, rei publicae gerendae tractandoque populo idoneos partim per causas aliquas in Epirum ad filium misit, partim clam sustulit. Aristarchum vero summum apud illos virum et eloquentia praestantem sibi concilia-