terrorem Pyrrho incuteret, qui ab iis ultro lacesseretur quorum se moenia oppugnaturum opinabatur. captoque munito et opportuno castello praesidium in Lucanis reliquit, ne ad hostes se conferrent.
Pyrrhus Laevini adventu cognito, eductis in castra copiis tempus terere dum auxilia convenissent cupiens, superbas et minaces Laevino litteras scripsit in hanc sententiam “rex Pyrrhus Laevino salutem. audio te exercitum contra Tarentinos adducere. caeterum eo dimisso ipse cum paucis ad me venito: nam si qua inter vos controversia est, ego ius vobis dicam, et invitos ea quae aequa sunt praestare cogam.” ei Laevinus hoc modo respondit “omnino mihi, Pyrrhe, insanire videris, qui te inter nos et Tarentinos iudicem constituas, priusquam nobis poenas dederis ingressus in Italiam tui. itaque cum toto exercitu veniam et de te et Tarentinis poenas sumam. quid enim verbis et nugis mihi opus est, cum Marte iudice, auctore nostri generis, causam disceptare liceat?” hoc responso dato properat; et flumine interiecto castris positis speculatores aliquot comprehendit: quos per castra circumductos, seque alium longe maiorem habere exercitum gloriatus, dimisit. quo facto