Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/140

E Wikisource
Haec pagina emendata est
130
IOANNIS ZONARAE

omnem auctoritatem obtinerent, et, ut alia mittamus, iniurias a dominis sibi factas maiore petulantia in illos regererent, veteres igitur cives cum eos neque ferre neque suis viribus ulcisci possent, clam legatos Romam miserunt: qui precibus secreto impetrarunt ut senatus, ne res palam fieret, in privatis aedibus conveniret. atque illi quidem ut nemine audiente deliberabant: Samnis autem quidam aedium domini hospes, aegrotans et per incuriam ibi relictus, cognito senatusconsulto monuit eos qui accusabantur. illi igitur quaestionibus habitis de legatis, cum quid ageretur intellexissent, et illos et primores civitatis occiderunt. quapropter Fabius a Romanis contra eos missus omnes qui in aciem descenderant profligavit, in fuga multos occidit, reliquos in urbem compulsos oppugnavit. ubi cum ex vulnere occubuisset, servi resumpta fiducia eruperunt: sed victi atque obsidione ad famem redacti deditionem fecerunt. consul eos qui suis dominis magistratus eripuerant excruciatos necavit, urbem evertit: indigenas et servos qui in dominorum fide manserant alibi collocavit.

8. Ab eo tempore Romani transmarina bella gerere sunt aggressi,