Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/144

E Wikisource
Haec pagina emendata est
134
IOANNIS ZONARAE

Claudius naves refecit. Hanno causam rupti foederis Romanis adscripturus, etiam captas triremes Claudio remisit, captivosque restituit, eumque ad pacem provocavit. sed cum ille nullas condiciones admitteret, minatus est se non passurum ut Romani vel manus in mari abluerent. Claudius vero, freti natura considerata, captavit refluxum eius et ventum simul ex Italia in Siciliam ferentes, itaque in insulam traiecit prohibente nemine; et Mamertinis in portu inventis (nam Hanno, cum cives suspectos haberet, arcem tuebatur) pro contione persuasit ut Hannonem arcesserent. qui etsi descendere nolebat, tamen veritus ne Mamertini de iniuriis sibi factis conquerentes novi aliquid molirentur, in contionem venit; et multis verbis utrinque frustra factis; a quodam Romano comprehensus in carcerem coniicitur, Mamertinis approbantibus.

Sic ille tota Messana necessario relicta a Carthaginiensibus multatus est; et una cum exercitu caduceator ad Romanos missus, per quem edicebant ut Messanam relinquerent et intra certum diem tota Sicilia excederent. Romanis vero non obtemperantibus, Italos qui apud ipsos