Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est
137
ANNALIUM VIII 10.

ac locis plerisque adiunctis Syracusas contenderunt. quorum successibus Hieron territus, redditis urbibus quas eis ademerat, promissaque pecunia et captivis dimissis pacem petiit atque impetravit: quod consules eius opibus adiunctis Carthaginienses a se facilius debellari posse rebantur. pactis firmatis ad alias urbes, in quibus Punica praesidia erant, conversi, aque caeteris repulsi, Segestam ultro se dedentem acceperunt. cives enim ob necessitudinem sibi cum Romanis intercedentem (nam suum quoue ortum ad Aeneam auctorem referebant), Carthaginiensibus caesis, illorum fidei se commiserunt.

10. Consulibus ob hibernum tempus Rhegium reversis Carthaginienses maiorem copiarum partem in Sardiniam transtulerunt, ut inde Romanos aggrederentur atque aut penitus Sicilia pellerent aut, si traiecissent, vires eorum carperent. sed neutrum eis successit, Romanis et sua tuentibus, et Siciliam cum iustis copiis, Postumii Albini et Q. Aemilii ductu atque auspiciis, defendentibus. qui cum in insulam venissent, Hannibalem Gisgonis filium Agrigenti obsederunt. quo Carthagine audito Hanno cum magna manu auxilio missus Heracleae, quae parum Agri-