Eo tempore cum alii captivi tum Samnites, quorum complures ad navalem instructionem venerant, Romae insidiari decreverunt. quo Herius Potilius auxiliorum dux cognito, se eis assentiri simulavit, ut omnia eorum consilia cognosceret. quia vero illa deferre non poterat, a Samnitibus undique circumdatus, eis persuasit ut, cum senatus haberetur, in foro congressi vociferarentur in demetiendo frumento fraudem sibi esse factam. quod cum illi fecissent, arcessitus ut tumultus auctor, insidias exposuit. ac tum quidem seditione sopita illi sunt dimissi: noctu vero, cum quique domini servos suos comprehendissent, omnis coniuratio dissipata est.
Sequenti aestate Romani et Carthaginienses simul et in Sicilia et in Sardinia bellum gesserunt. deinde cum Atilius Latinus [Calatinus] in Siciliam venisset atque Mutistratum urbem a Floro obsessam invenisset, copiisque illius usus moenia oppugnaret, oppidani principio cum Carthaginiensibus ei fortiter restiterunt, sed uxoribus et liberis lamentantibus, omissa defensione, Carthaginiensibus noctu digressis, primo diluculo portas ultro aperuerunt. verum Romani ingressi nemini peper-