Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est
144
IOANNIS ZONARAE

cerunt, donec Atilius pronuntiari iussit praedam et homines eius fore qui cepisset: tum demum reliquis captis urbem direptam incenderunt.

12. Inde Camarinam incircumspecte aggressi, atque in loca insidiis occupata delapsi, omnes perissent, nisi M. Calpurnius tribunus militum calamitatem eam arte correxisset. nam cum ex omnibus unum tumulum ob praecipitium non occupatum vidisset, trecentos a consule milites petiit, quos cum propere illo adduxisset, ut hostibus in se conversis caeteri effugerent, non deceptus est. nam hostes eorum impetu perculsi, consule cum suis ut iam captis relictis, contra Calpurnium concurrerunt. et atroci pugna commissa multi etiam ex illis, sed illi trecenti omnes perierunt, praeter unum Calpurnium: qni cum prae vulneribus instar mortui inter cadavera iacuisset, vivens repertus evasit incolumis. interea vero dum trecenti pugnant, consul Atilius abiit. et evitato periculo, Camarina et aliis urbibus partim vi partim deditione subactis, ad Liparam proficiscitur. quam cum Hamilcar clam noctu occupasset, subita eruptione facta multos cecidit.