Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est
145
ANNALIUM VIII 12.

C. vero Sulpicius non modo Sardiniae pleraque loca infestavit, sed successibus elatus etiam contra Libyam iter intendit. ac Carthaginienses cum Hannibale solverunt, patriae metuentes; sed vento adverso repulsi ambo recesserunt. deinde Atilius Hannibalem per subornatos transfugas, tanquam denuo in Africam navigaturus, decepit. cum igitur celeriter e portu solvisset, Sulpicius contra eum invectus plerasque naves eius prae caligine diu ignorantes quid rei esset ac turbatas demersit: reliquae ad terram profugerunt atque inanes captae sunt. nam Hannibal cum portum non tutum esse videret, iis relictis in urbem Sulcos se contulit; ibique orta contra eum seditione Carthaginiensium, cum solus ad eos prodiisset, periit. ex eo tempore Romani securius agros populantes ab Hannone victi sunt. haec eo anno gesta sunt. et continenter lapides de caelo simul plures grandinis instar Romae deciderunt: idem in Albano et alibi quoque factum.

Consules in Siciliam profecti Liparam oppugnarunt. cum autem sub Tyndario promontorio Carthaginienses in insidiis esse cognovissent, naves diviserunt. et cum alter consul semisse classis promontorium circumdedisset, ratus Hamilcar eum solum esse, naves suas contra eduxit.