Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/158

E Wikisource
Haec pagina emendata est
148
IOANNIS ZONARAE

militum copiis et catapultis confecit. Hamilcarem autem in silvoso tumulo castra habentem noctu aggressus, multos in cubilibus multos experrectos occidit: si qui vero evaserant, ab iis qui vias custodiebant excepti perierunt. sic magna pars Carthaginiensium est absumpta, et multae urbes ad Romanos defecerunt. itaque ii qui in urbe erant veriti ne caperentur, caduceatores ad eum miserunt, ut eo tolerabili aliqua pactione amoto imminens malum subterfugerent. cum autem multa perquam molesta postularet, ut pacis condiciones nihil aliud quam excidium iudicarent, paci bellum praetulerunt.

Regulus enimvero ad id usque tempus prospera fortuna usus, animis et fastu adeo plenus fuit, ut Romam scriberet, se metu obsignatas habere Carthaginis portas. idem affectus et eius militum et civium Romanorum fuit. unde factum est ut impingerent. nam Carthaginiensibus cum alii tum Xanthippus Lacedaemonius auxilio venerunt. qui imperator creatus (nam ei et populus cupide summam rerum detulit et Hamilcar caeterique principes ultro cesserunt) cum alia probe ordinavit, tum Carthaginienses a tumulis, in quibus prae metu agebant, in plani-