Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/164

E Wikisource
Haec pagina emendata est
154
IOANNIS ZONARAE

neque coirent: eaque trabibus constrata, sarmentis et terra ingesta, circumsepserunt, ut structura illa stabuli instar esset; in eamque introductos sine sensu navigationis traiecerunt. hac victoria potito Metello Hasdrubal dux tum quidem evasit, sed post domi a Carthaginiensibus accusatus atque in crucem actus est.

15. Carthaginienses cum aliis de causis tum ob captivorum multitudinem Romam legatos miserunt, adiuncto Regulo, quem propter virtutem et auctoritatem nihil non impetraturum arbitrabantur, iureiurando obstrictum ut rediret. is et aliis in rebus se pro Cartbaginiense gessit, neque uxorem ad colloquium admisit, neque urbem, quamvis vocaretur, ingressus est. sed senatu extra urbem coacto (ita enim respondere legatis hostium moris erat) in concilium introductus dixit “nos, patres conscripti, Carthaginienses ad vos miserunt (nam ego quoque iure belli servus eorum factus sum), petentes in primis ut pax iis condicionibus, quas utrinque probaveritis, fiat: sin id nolitis, ut saltem captivi permu-