Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/166

E Wikisource
Haec pagina emendata est
156
IOANNIS ZONARAE

servata fide solus aerumnam passurus esset, violata, tota civitas periurii crimine obstringeretur.

Senatu autem salutis illius causa tum ad pacem faciendam tum ad permutandos captivos parato, ne a ratione utilitatis sua causa decederent, venenum sibi datum esse finxit, ex quo omnino periturus esset. ita neque pace neque captivorum permutatione facta, cum eum cum legatis abeuntem praeter alios uxor et liberi retinerent, consules neque manere volentem dedituros neque abiturum detenturos esse dicerent. iurisiurandi religione privatis affectibus anteposita discessit. et a Carthaginiensibus excruciatus, ut fama est, interiit. nam palpebris praecisis eum aliquamdiu in tenebris concluserunt, deinde in vas quoddam refertum stimulis coniectum et ad solem conversum doloribus et vigiliis, cum nusquam inclinare se posset, peremerunt. quibus Romani auditis principes captivorum eius liberis vicissim et excruciandos et necandos tradiderunt.

Consulibus C. Atilio, Reguli fratri, et L. Manlio bellum Africanum decreverunt. qui cum in Sicilia Lilybaeum oppugnarent, et fossae