Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est
160
IOANNIS ZONARAE

ex magno periculo arte et fortuna evaserunt. nam festinanter in catenas invecti, cum eas rostra navium iamiam attingerent, in puppes transierunt: ita prorae levatae catenas superarunt: cumque rursus in proras transsiluissent, puppes levatae sunt. sic elapsi postea ad Panormum Carthaginienses navali praelio vicerunt.

Consulum alter Caecilius Metellus ad Lilybaeum fuit, alter Numerius Fabius Drepanum obsedit et insulae Columbariae a Carthaginiensibus praeoccupatae noctu missis militibus est insidiatus. qui occiso praesidio insulam occuparunt. cum autem Hamilcare mane contra illos profecto Fabius illis opem ferre non posset, Drepanum invasit, ut aut urbem per ducis absentiam caperet aut illum ab insula abstraheret. horum alterum successit: Hamilcar enim territus in munitionem se recepit. Fabius Columbariam tenuit, et angustias paludesque interiectas aggeribus continenti iunxit. ita facilior facta oppugnatio, cum ibi murus esset infirmior. Carthaginienses autem eis crebra detrimenta inferebant, nunc in Siciliam nunc in Italiam traiiciendo. captivos viritim permuta-